Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur: quem putas perisse, praemissus est. Quid autem est dementius quam, cum iden tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit? Flet aliquis factum, quod non ignoravit futurum? Aut si mortem in homine non cogitavit, sibi imposuit. Flet aliquis factum, quod aiebat non posse non fieri? Quisquis aliquem queritur mortuum esse, queritur hominem fuisse: cui nasci contigit, mori restat. Intervallis distinguimur, exitu aequamur.
Hoc, quod inter primum diem et ultimum iacet varium incertumque est: si molestias aestimes, etiam puero longum, si velicitatem, etiam seni angustum. Nihil non lubricum es fallax et omni tempestate mobilius; Iactantur cuncta et in contrarium transeunt iubente fortuna, et in tanta volutatione de eo querentur omnes, in quo nemo decipitur.
Vita nec bonum nec malum est: boni ac mali locus est.
Kann das mal jemand übersetzen ?